# Opuscula anatomica 13

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LECTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/13

Est profecto haec Aristotelis ratio parum firma, in qua nulla insit sequelae necessitas: & multa adsint de quibus dubitari jure potest. nam ut taceam, quum cinis substantia exusta sit, pingue vero unctuosa, hoc illi parum apposite assimilari (nisi forte nimis tamen improprie, dicere velis pingue conservari sanguine, sicut calorem cinere) adduci vix possum, ut credam ex dilutissimo à tenuissimo sanguine, qui ad Renes commeat, tantam pinguis copiam generari posse. Accedit, quod si finis probae concoctionis sanguineae esset adeps, & sebum, multo etiam magis circa jecur utrumque horum crescere oporteret; quo tamen id viscus penitus a natura privatum esse cernimus; nec praetereundum est, quod pingue copiosum, nec ipsis Renibus, nec propriae ipsorum membranae, sed externae potius obductum est: quae quoniam propria vasa nutritionis gratia à natura accepit, & exterius tantum Renibus ipsis incumbit, sanguinis in penitiori eorum sede expurgati ac probe concocti, cui Aristoteles pinguis generationem acceptam refert, vix particeps fieri posse videtur; longe enim magis rationi consonum apparet, ut ob eam causam, quam ipse assignat, internae Renum partes, ac propria ipsorum tunica, potius quam exterior aliisque visceribus communis, pingui copioso refertae sint; quamvis contrarium ipse non semel, minus tamen vere testatus sit; sic enim scribit: Fit pingue non intra ipsos Renes, cum densum hoc viscus sit, sed circum Renes: hoc autem ut priorem sententiam videtur evertere, ita etiam ex dissectione falsum esse comprobatur: nam in penitiori Renum sede, inter membranam, quae distributionem vasorum subcingit, & inter urinarios ramos in homine aut inter membranam, quae cavum Renum efformat, in cane adipem concrescere semper observavi.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
