Latin
EPISTOLA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 133
Unproofread scanNot analysed yet
Posteriores, quos novae illae omnium doctrinarum Inventrices Athenae alunt, authoritatis &inventionis hujus Viri approbatores atque aemuli, quamvis multa divinitus, tum ab hoc, quem Principem &Ducem sibi proponunt, tum a Majoribus nostris inventa atque instituta esse, semper praedicent; nihilominus suam diligentiam, in Auditus Organi structura inquirenda adeo commendant, caeterorumque omnium solertiae praeferunt, ut sibi &aliis persuasum esse velint, vanos fore conatus, &inutiles labores illorum, qui operam dederint, ut inventis suis addant aliquid, aut detrahant: his autem, quae praeclare fuerunt ab illis circa Auditus Organa excogitata, (de singulis enim scribere nunc non institui) cavitas quaedam praecipua est, quam cochleam seu caecum meatum ea maxime ratione vocant, quia duobus aut tribus gyris instar cochleae constat, nullumque, veluti illarum testae exitum habet; addunt etiam hanc, quemadmodum naturales dentium cavitates, membranula quadam mollissima ac tenuissima vestiri, quae an sit nervus expassus, an aliud, nihil referat. Haec illi, in quos hodie oculi conjecti sunt omnium Anatomicae Facultatis studiosorum. Ego vero, qui aliorum scripta laude digna probo semper &laudo, atque omnes de Medica Arte bene meritos summopere diligo, equidem cur ea, quae hi pollicentur, &minime praestant, confirmem, nihil habeo: vellem profecto eis non contradicere, multoque minus displicere, sed veritas, qua mihi nihil est antiquius hoc non patitur: ergo ne, quos amo &observo, arguere sine ratione videar, hanc disceptationem arbitrio meo non dirimam, sed quasi dubiam oculis clarissimorum Anatomicorum, atque auribus omnium, qui hujus Artis labores non aspernantur, sed libenter subeunt, judicandam subjiciam; neque enim me latet, dissectionum spectatores, qui plerumque in rebus difficillimis aures habent acutas, oculos vero hebetiores, facile persuaderi, &aliis assentiri: tandem ad rem ipsam aggredior brevibus explicandam.