# Opuscula anatomica 134

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/134

Motu aliquo agitari, quae paulo ante memoravi ossicula, nemo inficiatur; ita enim invicem composita & alligata cernuntur, ut a caeterorum articulorum natura ipsorum syntaxis non discrepet. sed qualisnam corum sit motus, quove principio, & qua vi fiat, vix aliquis Anatomicorum explicare audet; in hoc fere omnes consentiunt, aerem, qui dum sonus editur tanquam unda fluctuat, membranam Auditorio meatui obductam pulsare, ab illa deinceps consecutione quadam illa ossicula moveri. at quid obsecro oportebat, ad hunc rudem motum obeundum, Sapientissimum animantium Opificem tantum studium adhibere, & de horum ossiculorum figura, articulatione, ac positione esse tam sollicitum? quando aëre irruente, membrana, quae tympano similis est, sine tali organorum apparatu percuti aut ossiculo, aut aliquo solidiori corpore nulla arte elaborato poterat: nihil certo Natura, quam justam, & a nemine edoctam Hippocrates passim praedicat, sine causa facit; sed pro actionis, ususque praestantia, ut manus fabrica declarat, constructionem quoque particularum molitur: quis autem in horum ossiculorum articulis componendis praecipuus sit usus, ut Opificis nostri artem ac potentiam, quae vel in minimis clucet, contemplari ac mecum admirari possis, jamjam aperio; & quomodo oculis ipsam intueri possis, nisi ad ferendos Anatomiae labores piger sis, edoceo.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
