# Opuscula anatomica 137

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/137

Sed quia ita, ut dixi, res se habet, arbitror ipse aërem a tympano, & ab ossiculis agitatum eo, quo exposui itinere, ad majorem ossis spiram per venire, indeque ad minorem reflecti, mox per medium foramen rectum ad nervum ascendere. Nec silentio praetereundum est, os Cochleam referens ex duplici spirarum genere constare, quorum alterum, à nobis jam expositum, ab ossea substantia admodum tenui, sicca, & quae facile teritur, creatur; alterum vero, omnibus Anatomicis adhuc ignotum, ex materia quadam fit molli & mucosa, firma tamen, & quae nescio quid arenosi permixtum habet, oriturque ex medio spacio priorum spirarum, tanquam ex ampliore basi, sensimque extenuatum in aciem desinit; sed non tam alte conscendit, ut ossis ambitum, qui priores spiras terminat, attingat. Comparari potest appositissime ejus forma testae cochlearum, exteriore prius ex ea superficie rotunda detracta, & parte interiore, quae in spiras contorquetur, reservata: qua autem substantia posteriores hae spirae efficiantur, fateor me ignorare; quamvis non parvi referae arbitrer scire, nervusne ipse aliquam ejus portionem constituat, an minus.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
