# Opuscula anatomica 138

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/138

Hanc miram Opificis nostri industriam, primum omnium innuisse Empedoclem suspicor; quum, ut testis est Galenus in libro de Historia Philosophica, Auditum impulsione spiritus fieri docuit, qui os cochleae simile intra Aurem tintinnabuli instar suspensum percutit atque pulsat, cui etiam Aristoteles assentire videtur, asserens primo de Natura Animalium undecimo, partem interiorem Auris, forma anfractui cochleae similem, desinere in os, quod auriculam plane imitatur. Mirum certe mihi videtur, Empedoclem hoc invenisse; sed si hanc Naturae artem etiam ipse ignoravit, ut quispiam forte putaverit, (ejus enim oratio brevis admodum est & concisa) multo magis mirandum est, quum eam nesciret, dicendo ipsum tantum posse; id enim doctrinam hominis ac diligentiam praecipue commendat, quod paucis, sed propriis verbis rem occultam magnique momenti accurate explicat. Plura possem hac de re dicere, quam, ut jam audivisti, longe secus, quam alii scribunt, se habere constat, nisi aliud nostrum inventum me compelleret, ut antequam haec tractatio Epistolae limites pertransiret, aliquid etiam de eo scriberem, quod certe ad Medicam Artem exercendam non mediocrem utilitatem afferet, tametsi nihil in se artificii, aut parum certe, habet, solumque eam ob causam movere admirationem potest, quod cum ante omnium oculos positum sit, & inventu facile, a caeteris tamen Anatomicis aut plane contemnitur, aut negligenter praetermittitur. Ergo a caverna Ossis lapidei, in quam Meatus Auditorius, Conchion appellatus, finitur via in Narium cavitatem perforata est; ab illa enim Meatus alter oritur rotundo canaliculo similis, & instar tenuioris calami amplus, qui oblique ad anterius interiusque basis capitis latus procedens in medio quatuor foraminum totum istud os penetrat atque perfodit; nam posteriori ipsius sede arteria soporaria Calvariam ingreditur, anteriori quartum nervorum Cerebri jugum extra ipsam emergit; externum latus arteriae in duram Cerebri membranam distributae aditum patefacit: internum denique fissura quaedam circumscribit, quae a cuneum referentis ac lapidei Ossis extremis partibus, oblique infra & ante ductis, fit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
