Latin
EPISTOLA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 139
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum hunc Meatum, de quo fermo est, arbitrabitur fortasse quispiam eo loco desinere; res autem non ita se habet, sed alterius generis substantia auctum, inter duos faucium seu gulae musculos, a paucis hucusque bene cognitos, secundum paulo ante memoratae fissurae ductum ulterius procedit, &iuxta radicem internae partis apophysis Ossis, Alis Vespertilionum similis, in alteram Narium cavitatem terminatur, &in crassam Palati tunicam prope radicem Gargareonis inseritur. Substantia sane ejus, qua extrema fissurae ossi Temporum &Cuneo simili communis tangit, cartilaginea est, ac admodum crassa; huic vero oppositae partis substantia exacta cartilago non est, sed membranosum nescio quid habet, &tenuior evadit: at hujus Meatus interna extremitas, Narium cavitatis medium respiciens, robusta est cartilago, quae plurimum extuberat, mucosaque Narium tunica obducitur, ac fini ejusdem Meatus quasi Janitor praefecta esse videtur: figura teres non est, sed aliquantum depressa duos efficit angulos: latitudo cavitatis calamum, quo scribimus, fere adaequat, sed in fine duplo latior est, quam in principio, quae similiter mucosa, sed tenui induitur tunica.