# Opuscula anatomica 139

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/139

Caeterum hunc Meatum, de quo fermo est, arbitrabitur fortasse quispiam eo loco desinere; res autem non ita se habet, sed alterius generis substantia auctum, inter duos faucium seu gulae musculos, a paucis hucusque bene cognitos, secundum paulo ante memoratae fissurae ductum ulterius procedit, & iuxta radicem internae partis apophysis Ossis, Alis Vespertilionum similis, in alteram Narium cavitatem terminatur, & in crassam Palati tunicam prope radicem Gargareonis inseritur. Substantia sane ejus, qua extrema fissurae ossi Temporum & Cuneo simili communis tangit, cartilaginea est, ac admodum crassa; huic vero oppositae partis substantia exacta cartilago non est, sed membranosum nescio quid habet, & tenuior evadit: at hujus Meatus interna extremitas, Narium cavitatis medium respiciens, robusta est cartilago, quae plurimum extuberat, mucosaque Narium tunica obducitur, ac fini ejusdem Meatus quasi Janitor praefecta esse videtur: figura teres non est, sed aliquantum depressa duos efficit angulos: latitudo cavitatis calamum, quo scribimus, fere adaequat, sed in fine duplo latior est, quam in principio, quae similiter mucosa, sed tenui induitur tunica.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
