# Opuscula anatomica 140

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/140

Hoc callidissimum Naturae artificium a me inventum contemni (ut opinor) non debet, siquidem tum Philosophis, tum Medicis non parum utilitatis afferre potest; nam antiquiores Philosophi, quorum numero, ut Aristoteles refert primo de Natura Animalium undecimo, fuit Alcmaeon, capras non modo Ore ac Naribus, verum etiam Auribus quoque spirare, forte ob eam causam arbitrati sunt, quod Meatum, quem descripsi non ignorarent, atque adeo saepius experti fuissent, spiritum, ubi ipsum quis cohibet, ad Aurium cavitatem vi quadam impulsum recurrere, & instar fluctus Auditus Organa percutere. Erit etiam Medicis hujus Meatus cognitio ad rectum Medicamentorum usum maxime utilis, quod scient posthac ab Auribus, non angustis foraminibus, sed amplissima via posse materias etiam crassas, vel a Natura expelli vel Medicamentorum ope, quae masticatoria appellantur, commode expurgari. Quodsi quispiam quas modo narravi utilitates, nullius momenti censuerit, atque ejusmodi Meatum plane contempserit, is alium Naturae scopum in conformandis Auditus Organis diligenter contemplatus, vehementer animo fortasse commovebitur, & summi Opificis artem ac sapientiam, qui nihil frustra facit, admirabitur, maximisque laudibus extollet. Poterat sane ad Tympanum, & ad Organa Auditus, ab una aut ab altera portione quinti paris nervorum Cerebri, commode nervus dispensari: quod tamen minime factum fuisse cernimus, sed ab altero ejusdem Visceris quarti jugi nervorum ramo exilis quaedam propago, reflexo itinere juxta illum, quem modo descripsi, osseum canalem, Aurium cavum, in quo ossicula Auditus continentur, ingreditur, & oblique Tympano, ac deinde ossiculo malleum imitanti supra musculi insertionem adhaerescit, nec ibi desinit, sed ulterius procedens Os lapideum in posteriori sede Meatus Auditorii perforat deorsumque reflexa parumper repit, ac tandem cum tenuiori duriorique ramo quinti paris nervorum Cerebri jungitur, & coit: hanc sane callidam, miramque Naturae solertiam caeteri Anatomici ignorarunt; quamvis plerique illorum, qui primas hodie tenere putantur, in horum nervorum investigatione, atque descriptione, modo suam diligentiam adeo commendant, ut vix aliquid addi posse existiment; modo hunc nervum, quem filum, seu chordam tenuissimam vocant, per medium Tympanum percurrere asserunt, sed unde is oriatur, tacent, verum etiam, & qua incedat, non solum num ille nervus sit, an arteriola suae, quam alias tantopere commendaverant, diligentiae obliti, ingenue se ignorare fatentur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
