# Opuscula anatomica 142

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/142

Haec sunt, Ornatissime Francisce, quae nunc de Auditus Organis explicanda duxi, plurimis consulto praetermissis, ut qui hanc Artem hodie diligentissime excolunt, occasionem habeant meliora, & pulchriora inveniendi, atque docendi, id quod me quoque, annuente Deo, brevi effecturum polliceor: satis mihi fuit in praesentia aliqua ex parte indicasse, qua solertia Auditus Organa Natura construxerit atque munierit, & qua conditione vocem per varias concavitates ac spiras, quasi per diversos gradus, sensim elaboratam, & quodam modo fractam, in Cerebrum ipsum ascendere voluerit; quasi omnes tacite admoneat, ut orationi, quae est animi nuncia, sine diligenti praemeditatione maturoque judicio, praecipue quando honori & dignitati alicujus detrahitur, facile assentiendum sibi proponant: Te verò, qui hac ratione ea, quae ab invidis ac malevolis audiveras, judicasti, etiam atque etiam oro, ne me amare ac protegere in posterum quoque desistas. Valc. Romae quarto idus Octobris. M D LXII. BAR

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
