# Opuscula anatomica 149

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EXAMEN OSSIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/149

Quare videor, jam me evidentissime ostendisse in primo controversiae capite, Anatomiae Instauratores trifariam errasse; primum quia eas figuras Capitis, quae nusquam reperiuntur, introducunt; deinde quia, ubi ita res ferret, ab Hippocratis Galenique sententia non discedunt, & ubi non expedit, eis assentiuntur: demum quia alias formas, quae frequenter occurrunt, negligenter admodum praetereunt. Secundum caput examinaturus, operae precium esse duxi, aliqua de Hominum Simiarumque Convenientia ac discrepantia praefari: arbitrantur enim plerique Galenum credidisse, in ambobus eamdem structuram partium sine aliqua distinctione, reperiri, quia non semel Simiam Homini similem esse dixit: sed in plane non intelligunt, idem & simile plurimum inter se differre, minimeque sequi, si quid simile alicui est, id continuo idem esse: pariterque ignorant ea, quae inter se similitudinem habent, in multis quoque posse discrepare; ut enim alia exempla modo praeteream, similitudinem manus cum pedibus habent, in quibus tamen dissimilitudo magna observatur, quo fit, ut Simiam Homini simillimam Galenus dicat, quia inter Hominem & caetera bruta ambigit, & minus caeteris ab ejus forma degenerat, neque enim Simiam Homini similem esse ex omni parte credidit, siquidem eam Hominis ridiculam imitationem esse docuit, easque imitationes maxime ridiculas appellavit, quae ut plurimis in partibus similitudinem servent certe in praecipuis longe differunt: hoc autem, quid aliud obsecro est, quam Simiam undequaque Homini similem non esse, sed analogiam quamdam habere, magnaque ex parte structuram non absimilem?

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
