# Opuscula anatomica 15-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, BARTHOLOMAEI EUSTACHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/15-2

Ea sane ipsorum pars, quae extra Gingivas prominet, a basi hinc inde angustiore, ante vero ac retro crassiore, principium sumens, sensim latior tenuiorque ad extremum usque evadens, superficiem foris aliquantulum gibbam, intus vero simam intra modum habet, demumque in oblongam aciem & rectam desinit. Altera vero, quae radicis forma sufcepta Maxillae infigitur, contra a lateribus compressa in obtusam aciem ante ac retro desinens, acuto apice terminatur, ejusque exterior superficies in adultis vel nullum, vel obscurissimum foramen habet. Sane Incisores exiguorum Dentium numero sunt, & Caninis proximi minores eis, qui ipsis adhaerent. quamquam vero tenuiores aliis sint, latitudine tamen paucis cedunt, longitudine solis Caninis, & in quibusdam animantibus, ut in Hystrice. Echino, atque Sciuro universam Maxillae inferioris proceritatem explent. Sunt autem Hominibus in utraque Maxilla quateri, duplo scilicet plures, quam Caini; Hystrici, Echino, & Sciuro gemini, Canibus sem; Arietibus octoni: nempe Natura eos omnium opportunitatum moderatrix, pro magnitudine Oris & necessitate officii, quod praestant, dispensavit. Habent vero singulas radices, quae aliis collatae magnitudine ab aliquibus superantur; majorem partem ipsae aut superant, aut certe aequant. Denique de Situ id sufficiat afferre, in extrema eos utriusque Maxillae parte sedem habere, & Caninis utrimque haerere; nam, ut declaravimus, non modo in Homine, verum in caeteris animantibus foris Incisores, intus vero Molares collocati sunt. CAP. VII. Dentes Canini. Sentes, qui Incisores proxime subsequuntur,

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
