Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 158
Unproofread scanNot analysed yet
Admiratione denique obstupui, cur Anatomiae Instauratores, in secunda libri de Hominis Fabrica editione, ubi administrationem musculorum Pedis docent, duo ossicula magnitudine ciceris describant, quae supra utrumque Femoris tuberculum reperiuntur; qua nimirum primi duo Pedem moventes oriuntur musculi: nam etsi ea in Simiis &in Canibus semper occurrant, in Hominibus tamen adeo raro inveniuntur, ut non modo (quod posteriores addiderunt) saepius alterum, nunc internum, nunc externum, deficiat, verum etiam utplurimum utrumque ipsorum desit; miraculum enim existimabo, si duo simul occurrent, &non mediocri diligentiae adscribam, si post multorum cadaverum sectionem, alterum illorum quis inveniat; ideoque tantum abest, ut aequum sit ejusmodi ossicula inter Hominis partes numerare, ut etiam liceat suspicari, ea a Galeno consulto fuisse praetermissa, indeque sumere argumentum tantum Anatomicae Artis Praeceptorem Homines, non Simias nobis descripsisse. Addo, sine aliquo fructu laborare illos, qui commentitias quasdam utilitates horum ossiculorum confingunt; neque enim Natura, quae provida est, &omnium opportunitatum moderatrix, veretur, ne in Cruris directione principia paulo ante memoratorum musculorum comprimantur &atterantur: si enim hic esset ejus scopus in illis conformandis, multo magis in Homine, quam in Simia &Cane reperirentur, quando horum uterque longe minus, quam Homo tibiam ambulando extendit.