# Opuscula anatomica 158

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EXAMEN OSSIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/158

Admiratione denique obstupui, cur Anatomiae Instauratores, in secunda libri de Hominis Fabrica editione, ubi administrationem musculorum Pedis docent, duo ossicula magnitudine ciceris describant, quae supra utrumque Femoris tuberculum reperiuntur; qua nimirum primi duo Pedem moventes oriuntur musculi: nam etsi ea in Simiis & in Canibus semper occurrant, in Hominibus tamen adeo raro inveniuntur, ut non modo (quod posteriores addiderunt) saepius alterum, nunc internum, nunc externum, deficiat, verum etiam utplurimum utrumque ipsorum desit; miraculum enim existimabo, si duo simul occurrent, & non mediocri diligentiae adscribam, si post multorum cadaverum sectionem, alterum illorum quis inveniat; ideoque tantum abest, ut aequum sit ejusmodi ossicula inter Hominis partes numerare, ut etiam liceat suspicari, ea a Galeno consulto fuisse praetermissa, indeque sumere argumentum tantum Anatomicae Artis Praeceptorem Homines, non Simias nobis descripsisse. Addo, sine aliquo fructu laborare illos, qui commentitias quasdam utilitates horum ossiculorum confingunt; neque enim Natura, quae provida est, & omnium opportunitatum moderatrix, veretur, ne in Cruris directione principia paulo ante memoratorum musculorum comprimantur & atterantur: si enim hic esset ejus scopus in illis conformandis, multo magis in Homine, quam in Simia & Cane reperirentur, quando horum uterque longe minus, quam Homo tibiam ambulando extendit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
