# Opuscula anatomica 159

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EXAMEN OSSIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/159

Postremo Simiae pes ab Humano maxime discrepat, non modo communioribus differentiis, vel ante dissectionem unicuique notis, sed etiam propriis; oblongum enim latumque pedem ideo Galenus Hominibus tribuit, Canibus vero ac Simiis angustum, & pro caeterarum partium magnitudine, quibus firmitudo accepta refertur brevem quia singulorum pedis ossium commensurationem diligenter intuitus, ad pedem firmandum, digitorum longitudinem ac discretionem parum prodesse, cognovit, ideoque junctura Tarsi cum Planta, quae in Simia tertiam pedis longi tudinis partem vix explet, & in Canibus longe etiam brevior est, in Homine medium fere pedem adaequat; unde unicuique patere arbitror, quam petulantes & audaces sint illi, qui brevissimum pedem Homini attribuunt brutis vero longissimum, Aristotelemque ac Galenum, qui in omnibus propemodum animalibus sectionem exercuerunt, de ejus longitudine reprehendere non verentur, quod scilicet tanti Praeceptores brutorum pedem ab ea parte incipere ignoraverint, qua genu articulum esse, perperam arbitrati sunt. Humanus praeterea Calcaneus, ut Galenus animadvertit, crassus est, sed in anterioribus partibus semper magis ac magis gracilis evadit, retroque longior, ante brevior existens, dimensionis tertiam partem pedis metitur: at Simiae Calcaneus angustior est, & anteriori in parte, nimirum qua cum osse Cubum referente committitur, latior evadens, magisque inibi longus, quam retro, effectus, ad quartam pedis longitudinis partem non accedit. Nec praetereundum est, quod Talus Galeno tenuis non efficitur, sed manens sublimis, ossi Naviculam referenti conjungitur, quod certe Simiae repugnat, quia in ea Astragalus humilem, oblongam, atque admodum tenuem cervicem habet Addo, in Simia plantam ex quatuor ossibus constare, pollicem ex tribus, & inficiari propterea neminem posse, nisi sit communis naturae sensus plane expers, Galenum qui plantam ex quinque ossibus compositam, & pollicem ex duobus constare dixit, Hominis pedem, non Simiae nobis descripsisse.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
