# Opuscula anatomica 16-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, BARTHOLOMAEI EUSTACHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/16-2

idcirco communi Anatomicorum consensu Canini appellantur, quia Canum eos Dentibus similes nemo esse non arbitratur, quod profecto si de propria similitudine loquantur, falsum esse ipsa inspectio coarguit; siquidem, quum in Canibus post Incisores duplex Acutorum Dentium genus occurrat, & altero exerti, altero illi, qui triangulari forma sunt, contineantur, meo quidem judicio Canini Hominum a genere utroque discrepant: unde liquet, posteriores Anatomicos, qui exertis eos Dentibus similes asseverant, gravius errare, quam priores, qui ferocibus animantibus Os acutis Dentibus refertissimum esse scribentes, Triangularibus, ut conjicio, Camnos comparant. Verum hac de re non est nimis anxic contendendum, immo concedendum, exactam usque similitudinem in exemplis haud esse requirendam, modo ut hac re concessa, in majorem difficultatem non incurramus; nam quemadmodum Principes Anatomicorum docent, Canini planos ab Acutis, hoc est Incisores a Maxillaribus dividunt, & in propria basi Gingivis proxima crassi, in superiore parte acuti, mediam quamdam formam inter utrosque obtinent: quod profecto si verum est, videre nequeo, quamobrem acutis ferocium belluarum Dentibus Caninos Hominum respondere figura scribant; nam praeterquam quod inconstantiae nomine suspecti fiunt, dum Acutos Dentes modo Incisores, modo Caninos nuncupant, qui recte Caninos Hominum intuetur fateri cogitur, non esse illos Acutis dictarum belluarum Dentibus similes; neque, ut Arabes existimarunt pineum nucleum forma imitari, sed ad Incisorum figuram proxime accedere, atque ab eis hac solum re differre, quod mole crassiore sunt, & fine angustiore, & magis obtuso; quod profecto Galenum latuisse credendum non est, tum quia cuivis hoc sine Anatomica tractatione patet; tum quia ipse etiam innuere interdum visus est, nullos prorsus esse Homini Caninos Dentes attribuendos.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
