# Opuscula anatomica 16

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LECTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/16

Hoc glandularum genus desiderassem a prioribus Anatomicis, & ab his, qui hodie hanc artem excolunt, quique admodum prolixam humanarum partium tractationem scripserunt, minime fuisse praetermissum; idque quum praesertim, in aliorum ipsi erroribus persequendis adeo se accuratos praebeant, eosque tam minute observent, ut haud ita raro contentiosi potius, quam anatomicae veritatis studiosi esse videantur. CAP. VII. De Renum Sinu, Cavernis, & Canaliculis. Practationis ordo requirit, explicata jam Renum superficie & quibusdam aliis, quae ad ipsam pertinent, ut de eorumdem cavitatibus nunc verba faciam: hae autem, quoniam unius non sunt generis, à nobis prius distinguendae sunt; deinde singulae suo loco explicandae. Cavitatum igitur, quae Renibus insunt, aliae in ipsorum substantia consistunt; aliae a venae, arteriae, ac urinarii meatus multiplici distributione fiunt. Earum quae in Renum substantia cernuntur, multiplex est differentia; etenim hae velut sinus sunt: illae cavernarum instar formatae: aliae tenuissimis canaliculis ac sulcis respondent. Quae velut sinus est cavitas, in ea Renum sede occurrit, in quam vena, arteria, ac vas urinarium subintrant; siquidem inibi Renes simi sunt atque retorti: eorum vero substantia quasi utrinque divisa ac laxata tria illa paulo ante commemorata vasa tenui membrana, eademque Renibus propria, involuta, instar portae admittit, divisio autem satis ampla est, & altius penetrat, hancque nobis delineasse arbitror.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
