Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 160
Unproofread scanNot analysed yet
Digitorum notissima est discrepantia; in Homine enim, ut Galenus scribit, una serie omnes disponuntur, brevissimoque spacio discreti, multo minores sunt, quam qui in manu habentur, nam quanto pes summa manu major est, tanto illius digiti digitis hujus sunt minores. Accedit quod pollex longitudine indici aequalis est, quem dupla crassitudine superat, talisque est quatuor digitorum commensuratio, ut ab indice ad minimum semper deficiat longitudo, &secundae aciei ossa, si indicem excipias, breviora sint iis, quae in tertia phalange reponuntur. Quae omnia contra se habere in Simia, Galenus admonuit: in ea enim omnes pedis digitos insigni spacio discretos esse docuit, multoque majores, quam in manu existere, ac pollicem caeteris breviorem, diversam quoque ab aliis positionem habere. Sed hac notissima re dimissa, ad puerilem maximeque ludricam quaestionem de pedis ossium numero invitus descendo, tota enim ex rebus male perceptis, commentitiisque &fictis constat, quod scilicet arbitrentur Galenum tum manui, tum pedi ossium numerum parem tribuere, eoque ipso decipi, quod os Cubo simile bis enumeret, &praeter hoc os, quatuor etiam alia Tarso adscribat: sed ii, ut solent, hallucinantur, neque considerant, Veteres eodem modo omnes pedis ossa haud numerasse, Hippocratemque, talo &calce ab eorum classe ac serie exclusis, esse illa viginti quatuor interdum scripsisse, Galenum vero eo in loco pugnantes Veterum Anatomicorum opiniones recitare, ac juxta illorum placita eas componere, nihilque ipsum aberrare, ut qui ossa viginti sex in pede ubique numeret, de hisque sententiam libri de Ossibus aperte confirmet.