# Opuscula anatomica 165-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/165-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/165-2

transire expedit, quae quum bene a Galeno describantur, neque diversae ab Humanis illae sint, quae Simiis insunt, nihil erat, cur tam temere atque impudenter & ipsum, & caeteros vetustiores Anatomicos illi reprehenderent, qui veram hodie Hominis fabricam sese describere profitentur; curve propterea Homines illum minime secuisse affirmarent: etenim si Occipitis ossis Humana tubercula acuta non ita sunt; ut canina, sed instar glandium depressa nequaquam sequitur continuo, ut Coronae a Galeno perperam appellentur, & falsum rursum est, solas eminentes hasce capitis partes Coronas ab eo nuncupari; quia tametsi hanc appellationem eminentibus Occipitii partibus attribuat, nihilo tamen idcirco magis acutas eas esse judicat; neque enim inferre opinor licet, propterea quia apophyses acutae Coronae dicuntur, omne illud, cui vox ista accommodari potest, acutum esse oportere: nam, ut alibi declarabimus, à curvitate quoque & a rotunditate quaedam ossium partes Coronae appellantur: possunt igitur jure illi, qui hujusmodi captiunculis, ut se ipsos & alios fallant, in seriis disputationibus parum apposite utuntur, liberius admoneri, ut antequam cum Galeno manus conferant, se in Logicis disciplinis melius exerceant.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
