# Opuscula anatomica 165

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EXAMEN OSSIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/165

Sed cur obsecro, si in pueris Maxillae linea spectanda non est, Galeno objiciunt, appendicem inferioris capitis Humeri ab eo esse praetermissam, quando haec non nisi in prima aetate cernitur? cur etiam, qui hoc argumentandi genere utuntur, errare se non deprehendunt, animumque non advertunt, controversiae statum esse, Maxillam inferiorem non constare ex duobus ossibus, sed ex uno tantum, ejusque divisionem cum linea ossis Occipitii, quae obscurissima est, & in puerulis vix natis tantum cernitur, Galenum quoque contulisse. Sed relicta Maxilla inferiori, ad eminentes extremasve Occipitis ossis partes, quas Graeci Coronas vocant,

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
