Latin
167
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 167
Unproofread scanNot analysed yet
Jam tertium caput de iis, quae ambigua sunt, aggrediamur, in quibus judicandis tria praecipue consideranda sunt; Authoris nimirum praestantia, proprii ingenii vires, &res ipsa, quae in controversiam venit. Ejus sane classis Author Galenus est, quocum manus conferendae sunt, ut justa reprehensione carere possim si, ut uno verbo me expediam, talem eum esse asseverem, qualem opinor neminem in posterum futurum, fuisse nunquam, plane confirmo. Quare dubiis in rebus dissentire ab eo honeste non possumus; sed magis expedire decereque putandum est, illo Duce errare, quam his illisve Magistris hodie erudiri, ne dicam cum eis vera sentire; unde fit, ut in Galeni opinionibus dijudicandis, nec tantum nobismet ipsis tribuere debeamus nec proprii ingenii viribus ita confidere, ut nostrum judicio suo, quod multi hodie faciunt, anteponamus; etenim si vel in iis, quae bene percepta sunt, accidit quandoque, ut fallamur, oportet, ut quae male conjiciuntur, aut perperam interpretantur, saepissime nobis falsa videantur; neque sane id rerum vitio, sed aut nostra, aut Interpretum inscitia. Nimirum res, de qua ambigitur, non eamdem usque dubitationem habet, ideoque monendi sunt, qui ea de re justam sententiam ferre cupiunt, ut signorum, quibus conjectura firmari aut infirmari potest, momenta expendant, ea enim quandoque fallit; interdum certi nihil habet; haud raro ad veritatem dirigit; fallit certe multas ob causas, praecipue vero propter quorumdam hominum acumen, qui similitudine aliqua ducti conjecturam modo huc, modo illuc trahunt; maxime incerta est, quum usu venit, ut in varias partes duci possit, &quandoque etiam in contrarias, tunc enim indicia aeque pugnant, &firmi nihil habent; ad veritatem postremo dirigit, ubi rationibus aliunde petitis, non est difficile illam confirmare considerare autem oportet, paulo plura in libris Galeni Interpretum fide conservata fuisse, quam aut ipsorum malitia in deteriorem sensum extorta, aut eorumdem negligentia multis modis depravata: quapropter tametsi communem Naturae sensum nec possumus nec debemus repudiare; tamen, quae vel ante dissectionem manifeste falsa apparent, &nusquam alibi apud Galenum reperiuntur, aut in legitimis suis Operibus secus tradita sunt, nullo pacto a nobis recipi debent, neque enim cuivis temere credendum est, nec levissimis suspicionibus res expendenda: quodsi, quae à Galeno describuntur, aliqua ex parte rudia &vix inchoata videantur, ea tacito quodam sensu judicantes &absolvere &perficere possumus; sin autem majori ex parte in reliquis, quae alii redarguunt, vera sunt, si tam bona conjectura nituntur, ut nullo modo aut difficillime defendi possint, &ab eo praetermissa, aut aliter dicta, parvi momenti sint, declinandum ac dissimulandum est, aut certe ostendendum, propter Hominis Authoritatem, flagrare nos desiderio, ut vana sit aliorum suspicio, &ipsius exemplaria mendosa; ita enim fiet, ut Majorum Authoritate conservata, sine ulla offensione veritatis, fidi &aequi Interpretis munere fungamur.