# Opuscula anatomica 168

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/168

Atque ut tria haec capita exemplis quoque fiant illustriora, ad primum aggredior. Quisnam obsecro adduci unquam poterit, ut credat in hac oratione nihil subesse erroris? Sub Femoris cervice apophyses duae sunt exiguae, τροχαντῆρας Graeci vocant, quando non modo in Homine, verum etiam in Simia eae magnae sunt, & nullibi parvae a Galeno esse dicuntur: videant, qui adeo sedulo illum reprehendunt, num mea conjectura melior sit, & pro ἀποφύσεῖς δὲ ἔχει δύο μικρὰς ὑποκάτω τοῦ ἀυχένος, hoc est, apophyses habet duas parvas sub hujus cervice, legendum sit, ἀποφυσεις δὲ ἔχει δύρ μικρὸν ὑποκάτω τοῦ αὐχένος, id est, apophyses habet duas parum infra hujus cervicem; hoc enim verum est, & cum iis, quae alibi ipse scribit, consentit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
