# Opuscula anatomica 17-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, BARTHOLOMAEI EUSTACHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/17-2

Ego quidem Virum eruditissimum, & Anatomicae Artis peritissimum majorem usus eo loco rationem duxisse conjicio, quam figurae, ubi Acutos ferocium Belluarum Dentes cum Caninis Hominum contulit; nam Humani licet tam acuti non sint, nihil tamen impedire puto, quominus ad idem Naturae institutum, quod ad creationem attinet, referantur, & sub eodem genere ponantur, quando obtuso apice, quo propter angustiam cibum atterere cum Molaribus non possunt, ad dura confringenda sunt aptissimi, & proportione comedentibus non minori usui, quam veri Canini: sed arbitrio quisque suo hac de re statuat; satis mihi superque est disputandi occasionem aliis praebuisse. Sane Canini Dentes exiguorum numero continentur, ob eorumque parvitatem Simiam Homini simillimam esse Galenus scribit, & singulas radices ut Incisores habent, altius tamen infixas robustioresque, & minus etiam ex anteriore parte, quam posteriore pressas, & angustas: illud ignorandum non est, quod quamvis hae radices proceritate singulas alias caeterorum Dentium superent, longioresque & acutiores superioribus, quam inferioribus Caninis insint, non tamen ita, veluti multi Anatomici scribunt, producuntur, ut oculorum ferè ambitum attingant; ege enim, si fas est vera loqui, vix unquam vidi infimam eas alarum Nasi oram transcendere.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
