# Opuscula anatomica 173

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/173

Ex his sane verbis aperte conjicimus, ossium Nasi Suturam, & illam, quae caninum dentem a proximo incisore dirimit unam eamdemque esse, quod ideo notandum putavi, quia in Simia caudata ejusmodi canini & incisoris dentis communis linea ab ea, quae Nasi ossa distinguit, diversa est, & non parum ab ea distat. Itaque ubi in Simia non caudata Sutura ossium Nasi ad extremum ipsorum producta est, statim alia ei succedit, quae inter caninum & proximum sibi incisorem ducta Palatum intersecat: haec autem linea, sicut in quibusdam Simiis, quamvis juvenibus, obscurissima est, & vix cernitur, ita in plurimorum Hominum etiam senio confectorum interna Narium sede ita conspicua est, ut sine aliqua Anatomicorum industria, etiam antequam ossa detergantur, apertissime cerni a quocunque possit. Quae Palatum transversa dissecat linea, non modo in adultis non aboletur, quod tamen novi Anatomici, ut Galeno adversentur, confingunt, verum etiam in illis aperte cernitur, & Palatum supra infraque dirimit: ex quibus manifeste patet, quantum versentur in lubrico, qui in solis puerulis lineolam vix conspicuam, cartilagine oppletam, sub Palato per transversum ad utrumque caninum dentem pertinentem cerni dicunt, & in adultis obliterari nullumque ipsius relinquere vestigium; hoc enim falsum est, & si concedatur, eorum placita evertit: nam ut taceam, multas Suturas in calvis plerumque aboleri, Occipitii & quarumdam appendicum linea etiam obliteratur quam tamen ipsi non contemnunt, ut modo hanc facere videntur, & quamvis adeo alte non penetret, ut os Malae intus & extra dividat, & in duo secet; tamen negari haud potest, quin linea sit conspicua, est enim proprium verarum Suturarum os ab osse dividerem amboque per articulum committere, intusque & extra apparere, non cujusvis lineae, quae Sutura vel Harmonia inchoata solum est, minimeque absoluta vestigium tantum illius repraesentat; sicut enim aliqui musculi, cujusmodi sunt, qui circa Hominum Aures habentur, propter exiguitatem, & quia absoluti non sunt, suo munere frustrantur, ita & ejusmodi linea usum Suturarum & Harmoniarum non praebet, sed tanquam signum seu vestigium a Natura imprimitur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
