# Opuscula anatomica 175

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/175

Sed haec, quae objiciuntur si sedulo expendantur, non puto verum esse, quod asseritur, demonstrare; etenim si Galenus a Simia potius, quam ab Homine hoc nobis os descripsisset, oblongam ipsius proceritatem, quam deorsum spectare dixi, nequaquam praetermisisset, sed aperte explicasset. Quod vero dicunt recentes hi Anatomicae Artis Instauratores, hujusce ossis additamenta, quae cum apophysi Styloide conjunguntur, hinc inde nunc tria, nunc quatuor ossicula, ceu internodia, fere semper habere, adeo falsum est, ut iis, qui Humana cadavera dissecant, ipsorum fidem ac diligentiam suspectam reddat, pariterque omnibus palam faciat, quam bene de ejusmodi ossiculis, quae raro in Viris, & rarius etiam in Mulieribus occurrunt, Galenum, tanquam ea ignoraverit, reprehendant. In Sterni descriptione Galeno non desunt calumniae, nam qualis ejus figura sit, non definit, & quantam habeat latitudinem dicere praetermittit; ac praeterea arbitratur, ex septem ossibus per synarthrosim id esse compositum, singulisque costis cum eo per articulum commissis, singulas ipsius partes ac divisiones illarum gratia factas, membranisque derasis palam apparentes, accommodate & ex aequo respondere, ac denique in triangulam cartilaginem desinere. Verum sunt haec a nobis diligenter expendenda, & pro viribus ostendendum, num tot absurda, quot dicunt, in se contineant. Figuram Galenus non definit exquisite, quia ea rudis est, & parum elaborata, illam tamen intactam haud relinquit, quando sic scribit: quia vero tota Sterni figura ξίφει, id est gladio, similis est; Sternon ipsum xiphoeides a nonnullis appellatur; ab aliis vero non totum Sternum, sed ea solum cartilago, quae in extremo ejus est, sic nuncupatur. Latitudinem hujus ossis Galenus non modo novit, sed ex ea indicium earum Simiarum sumendum esse monuit, quae ad Hominis formam propius accedunt; dicit enim, eam Simiam habere faciem rotundam, & Pectoris os minime acutum, multoque latius, quam caetera animalia.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
