# Opuscula anatomica 18-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, BARTHOLOMAEI EUSTACHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/18-2

De Caninorum numero Anatomici non conveniunt: Galenus ea animalia, quibus potissimum Dentes ad cibum mandendum usui sunt, non multos, ut carnivora, sed aut prorsus nullos, aut in singulis Maxillae partibus singulos Caninos Acutosve Dentes habere scripsit; nimirum utrimque & ex superiore & inferiore parte unum; ita ut cuncti quatuor sint, & numero inspecto dimidia pars Incisorum. Sane Celsi sermo de numero Caninorum obscurus est; nihilominus non propterea, quia quaternos Incisores quatuor Caninis ex omni parte cingi scribit, horum numerus, quemadmodum illorum, ad alteram tantum malam referendus est; sed, si ejus verba proprie accipiantur, & recte interpretentur, etiam ipse tam superiores, quam inferiores Incisores undique quatuor solis Caninis cingi scribit: haec est vera Celsi sententia, neque opus est, ut de eo excusando laboremus. Situs vero Caninorum ex jam dictis facile patet; hinc enim Incisoribus contigui, inde vero Maxillaribus adhaerentes, inter utrosque medii eos discernunt. CAP. VIII. Dentes Maxillares, & Dentium Canis Descriptio. entes, qui in intima & tecta parte Oris sunt, ab Anatomicis non modo Maxillares, sed Molares etiam per translationem vocantur, quod iis cibus velut molis frumentum conteratur; quamvis in eo discrepent, quod molarum superior pars in orbem, Dentium vero inferior acies sursum deorsum, & in latera movetur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
