# Opuscula anatomica 180.1-3

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 180.1 to 180.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/180.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/180.1

De numero ossium Sterni in adultis pauca addere oportet, satis enim est scire, esse varium, & modo quatuor, modo tria eorum apparere, amittique citius divisionem, ejusque lineam prius aboleri in infernis partibus, quam in supernis; ac etiam quandoque (quod alii non dicunt) Sternum in medio lato foramine esse pervium. De figura cartilaginis Sterni profecto in dubium venio; negari enim non potest, hanc in Simia, ut Galenus scribit, esse triangulam, quamvis ab obtuso angulo principium sumens in finem rotundum non admodum latum desinat; in Homine vero ejusmodi cartilaginem non solum perquam raro eam formam, quam modo narravi, obtinere, sed etiam plurimum variam fere semper occurrere, siquidem interdum vel in acutum finem desinit, vel instar Epiglottidis in rotundum; saepe aut caudam hirundinis, intus nonnihil in modum C flexam, refert, aut alteram cytini incisionem repraesentat, est etiam plerumque aperte bifida, nimirum aut secundum longitudinem scissa, aut ceu folium hippoglossi (bislinguam & bonifaciam vocant) minorem partem majori incumbentem habens: semel aut bis tripartita mihi occurrit, dupla in modum rastri intervalla obtinens, & ex abundanti frequenter, sive hac, sive illa forma sit praedita, media perforatur, & interdum cum suo ossiculo deest: sed quid oportet hac de re Anatomicorum Principem reprehendere? quando ejus adversarii nihil prorsus horum noverunt, & nobis non constat num ille in libro de Dissensione Anatomica has diversitates explicaverit. Sed hac re dimissa, videamus quam bene scioli quidam hodie perpendant, quae Galenus scripsit de Cubiti Coronis; dum enim nimis acriter mecum disputant, & minute rem partiri volunt, delabuntur in eas difficultates, ut vel sensibus manifesta negare cogantur, vel quae ille asserit, confirmare inviti: concedunt Coronas Ulnae magnitudine esse inaequales, negant posteriorem in Hominibus anteriori esse majorem, pariterque inficiantur, illam esse magis oblongam, hanc vero breviorem; & dum haec constanter asserunt, non considerant, num cavitas Humeri, in quam posterior Corona recipitur, simulque tota immergitur atque absconditur, triplo illa sit major, quae anteriorem suscipit, an secus, & num Galenus quandoque scripserit, ideo ejusmodi cavitatem esse majorem ac profundiorem, quia etiam ipsa posterior Corona est major; minusque animum advertunt, in medio sinu C literam imitante manifestam apparere utriusque Coronae divisionem, unde quaenam ipsarum sit major unusquisque conjicere sine ullo errore potest: nec oportet ab elatiori Ulnae parte, in qua prioris Coronae ortus est, decipi; quamvis enim ea primo intuitu, quia est eminentior, major quoque esse videatur, nihilominus diligentius re inspecta, ob eas, quas modo adduxi rationes, contrarium potius credi debet: nec est etiam, ut Galenum insimulent, ad crassam quamdam oblongamve apophysim confugiendum, quae in posteriori Ulnae sede, secundum ipsius longitudinem protracta, in Simiis extuberat, & extra prominet; haec enim Coronae nomen haud meretur, quia praeterquam quod nec acuta est, nec curva, nullo etiam pacto in maxima Cubiti extensione Humeri sinum ingreditur: quamobrem satius opinor fuisset, & libero ingenuoque Viro dignius suspicari, Galeni descriptionem ab Homine esse sumptam, quando haec proceritas, cujus ipse nullam prorsus facit mentionem, in Simia.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
