Latin
182
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 182
Unproofread scanNot analysed yet
non in Homine cernitur. Ad postremam venio Manum, de cujus articulis ac motionibus adeo lubricum est orationis genus, &fictionibus plenum, ut Galeni calumniatores potius ei imperare, quam cum illo disserere videantur. Apophysim Ulnae, quam Styloidem vocant, suo parvo ac rotundo capite per articulum committi cum osse primae aciei Brachialis, quod minimum digitum spectat, Galenus non semel asseruit, addiditque praeterea, id os cavitate quadam Glenoide, hoc est oculari, seu favis apum simili, esse exsculptam, ut memoratam Ulnae proceritatem commodius, dum motus sit, amplecti possit; est enim hujus diarthrosis opus Carpi obliqua translatio, quae etsi minima est, ossi tamen parvo, &articulo exiguo aptissime respondet: hujus quoque utilitatis gratiâ, octavum os Carpi cum eodem Ulnae Styloide committi, quamvis posteriores Anatomici hoc negent, videtur quandoque asseruisse Galenus, sic enim scribit: Praelongum os Carpi per articulum committitur ad tenuem Ulnae processum, quae omnia, ut calumniatores existimant, ita absurda, &exercitato Anatomico indigna esse videntur, ut confutatione egere non putent, ejusmodi enim articulus praeterquam quod nec in Homine, nec in Simia, sed in bobus &pecudibus reperitur, aptus quoque est motum Brachialis in latera potius impedire, quam ciere: fatentur etiam, in Simia tertium primae acici Carpi os, eum, quem ipse describit, sinum obtinere, sed ejus vestigium aliquod in Homine cerni, cunctanter negant. Verum quid hoc iniquius aut indignius contra communem Praeceptorem dici potest? Parum id esse putant falsis argumentis suadere, Galenum nequaquam aggressum fuisse Homines, quod etiam addunt, Ulnae &Carpi articulum a bobus &pecudibus descripsisse, ut quae in lubrico sunt discentium mentes, his fallaciis incitatae simul in proclive labantur.