# Opuscula anatomica 183

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/183

Per diarthrosim (fateor) committitur Ulnae processus cum tertio & octavo Carpi ossibus, sed neuter horum articulorum adeo arctus est, ut Ulnae apophysim perpetuo haerere his ossibus cogat, & motum Brachialis in latera prohibeat, nam sicut Ulnae coronae recedunt ab earum cavitatibus, quando Cubitus mediam figuram retinet, & in eas vicissim conjiciuntur, ubi is extensionem aut flexionem experitur, ita acuta Ulnae proceritas distat ab ejusmodi ossibus, nulloque pacto ea tangit, nisi quis manum in latus infernum declinet: sit autem ejusmodi reclinatio, aut manu mediam figuram inter pronam & supinam habente; tunc enim os Brachialis tertium ab apophysi Ulnae urgetur, & cedere reflexum locum cogitur; aut manu valde prona existente, quod cum usu venit, Ulnae proceritas ad eam sedem accedit, quae a tertii & ab octavi Carpi ossis conjunctione efficitur: & haec est, ut conjicio, duplex illa parvi capitis Ulnae articulatio, quam Galenus quandoque introducit, quamque exigui motus Brachialis in latera auctricem esse quandoque asserit. Verum nos interrogantes duobus maxime urgent adversarii nimirum ut sinum in tertio Brachialis ossiculo exsculptum eis ostendamus, & quae nos de ejusmodi articulis pro Galeno diximus, ipsiusmet verbis manifeste comprobemus: in Homine profecto tertium os aut nullam, aut perquam obscuram cavitatem obtinet, quae interdum ea parte cernitur, qua id os cum secundo primae aciei committitur antequam amborum ligamenta, & cartilago in superficie obducta amota sit: in Simia quum hic sinus ita magnus sit, ut fortasse magnitudinis ossis habita ratione, dici Glenoides non mereatur, cujusnam usus gratia factus sit, aperte nos admonere potest, & simul coarguere illos, qui fingunt articulum Carpi cum Ulnae Styloide nullum esse, sed perinde atque in bobus & pecudibus se habet, Galenum eum descripsisse; quam vero deceat fidum Interpretem, & bene moratum Scriptorem perversos sensus elicere, & asserere, Anatomicorum Principem voluisse acutam Ulnae apophysim cum Brachiali adco arcte ligari, ut ex eo vinculo, non aliter quam in ovibus, rigida manus, si hoc contingeret, efficeretur, tu ipse ex ejus verbis judicare poteris, sic enim scriptum reliquit: considerabis autem in hoc Cubiti processum, quem recta ad parvum digitum porrectum Graphoidem appellant; is docebit te, si totum articuli nodum in latera circumagas, quomodo obliquis Brachialis motibus ministret, quos extremae manus circumductu molimur: haec Galenus, quem diligenter legisse profecto satius fuisset, ut in re vel ante dissectionem etiam stupidis notissima ab ejusmodi calumniis abstinerent.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
