# Opuscula anatomica 187

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/187

Sed instabunt & urgebunt, ut eis in Homine ossiculum circa radicem magni digiti manus locatum ostendamus, quum Galenus de illo mentionem faciens renuerit, cum vetustioribus Anatomicis id inter Brachialis ossa numerare: Ego, ut verum ingenue fatear, id ossiculum, quod in Simia perpetuo reperitur, quodque semel aut bis tantum in Homine videre potui, nescio utrum a Galeno ex propria, an ex Antiquorum sententia (quod, ut jam monui, aequius est suspicari) introducatur, ideoque hujusce ossiculi causa ipsum nec condemno, nec absolvoDe Spina & de Vertebris profecto Galenus multa scribit, quae adeo controversa sunt, & plena dissensionis, ut nisi benigna interpretatione adjuventur, justam reprehensionem effugere vix possint; & quoniam ridiculum est, quae nullam dubitationem habent, indicare, quae vero dubia sunt, assumere pro certis atque concessis, idcirco ne haec incerta relinquamus, illa vero tanquam ignota probemus, horum quae constant exempla ponemus, illorum, quae in controversiam veniunt, rationes afferemus: quodsi hoc omni ex parte a nobis praestari non poterit, oratos volumus eos, qui judicant, ne adeo acriter & inimice insectentur Galenum, ut ejus artem ac methodum, quae in tradenda Spina summa est, etiam contemnant, & pro nihilo habeant, quod sane ab illis faciendum fuisset, qui paucis quibusdam mutatis, omnia fere ab eo transcribunt: & quis est obsecro? qui non videat, errata tanti Authoris, siquae sunt, levissima esse, nihilque impedire, ut quis Opificis nostri Artem contempletur, & Medicinam absque errore exerceat, num Simiae an Hominis Spinam is nobis describat, quando methodus & ars, qua in ejus expositione utitur, omnia, quae scribit, ad Hominem transferri facillime patiatur: sed ad rem ipsam aggredior.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
