Latin
189
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 189
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Vertebris praeterea, solam primam anteriori in parte apophysim habere exiguam, scribit, sed qualis &quanta ea sit, aperte non definit, &ideo nullum ab eadem contra Galenum sumi argumentum potest, sed licet potius contrarium conjicere, quia in Homine obtusa quaedam eminentia apparet, in Simia ea pars magis extuberat, &in acutum aduncumve finem producitur, quod profecto explitermisisset Galenus, si a Simia ejuscare non prae modi processum descripsisset. Objiciunt etiam, quod primo spondylo ad nervum utrimque emittendum foramen tribuat, longe diversum ab illis, quae reliquarum sex Vertebrarum communia sunt, sed hoc mihi non videtur concludere, quod intendunt, quia licet in Simia ejusmodi foramen fere semper undique sit absolutum, quod in Homine perquam raro cernimus, Galenus tamen reprehendi non debet, nam situ magis, quam absoluta rotunditate hoc foramen ab aliis differre innuit; &quidem nostra haec expositio contemnenda non est, quando non solum eo loco, sed etiam passim, caeterarum quoque Vertebrarum Colli semicirculos, ejusdem usus gratia incisos, foramina vocat. Urgebunt rursus, illum quandoque scripsisse, secundum nervorum Medullae Spinalis jugum a posterioribus quidem &ipsum emergere partibus, non tamen per ulla foramina, quemadmodum primum: sed profecto nihil obstat, etenim si diligenter quis intueatur, nullus semicirculus, aut canaliculus ad emittendum secundum nervorum par in primo spondylo exsculptus est, aut certe, siquis adest, adeo obscure cernitur, ut quasi nullus contemni jure possit. Sed quid de magnitudine Vertebrarum Cervicis dicemus? quamvis enim verum sit, Colli spondylos, si ii cum reliquis conferantur, aliorum esse minimos, tamen nihilo magis concedendum est, sextum caeteros magnitudine superare, siquidem septimus in Homine eo est major, quia illius corpus angustius est, &Spinam bifidam breviorem ac tenuiorem gerit. Suspicarer, sextum cum superioribus, non cum septimo, conferre Galenum, nisi ipse alibi expresse diceret, septimo quoque illum esse majorem.