# Opuscula anatomica 19-3

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LEALIS LEALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/19-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/19-3

Exin praeterea intellexi, qua ratione in recens castratis defluens ad Testium regionem per arterias sanguis, nihil in illis jacens commode per consortes refluat ad Cavam venas; siquidem, ea communicatione negata vasorum, quanam speras arte rediturum sanguinem, unde discessit? deest enim pars illa, Testem puta, in quam anastomosaων oppugnatores demissum ab arteriis sanguinem haurire venas autumant, redire tamen, & nihil in arteriarum restagnare tubulis, sectura docet, & nullo, ut plurimum, si a peritis in arte fiat, symptomate stipata testiculorum detractio, quae tam blando, & facili eventu saepius absolvitur, ut nullus, ne perexiguus, dolor, atque inflammationis principium facti poenitentiam incusserit, quod profecto meo factum judicio non fuisset, si Testibus detractis, & devinctis, ut fieri solet, eorum vasis, arteriosus non haberet sanguis, quo se deruentem reciperet: hiant igitur in lateraliter sibi commissas venas spermaticae arteriae, perque tenues, & invisibiles fere anastomoseis suum extrudunt rutilantem succum, per eas ad praecordia reportandum. Sic provisum sagax Natura Hominum calamitatibus voluit, ne dicam, prospexisse luxuriae.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
