# Opuscula anatomica 190

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/190

Sexti etiam mag nitudinem ad processus transversos referre possem, sed illud repugnat, quod ipse alibi ita scribit: Sexto spondylo transversae proceritates duplices manifeste sunt, & caeterarum omnium maximae, sicut & is ipse spondylus maximus est; item illud, quod in Simia aperte cernimus, transversos processus septimi simplices admodumque tenues existere, qui tamen in Homine, ut simplices sint, sexto tamen crassitie non cedunt. Ego hac quidem in re nihil aliud habeo, quod dicam, nisi parvi momenti esse, quia tam in Simia, quam in Homine, si processus excipias, modica differentia harum duarum Vertebrarum cernitur, & praeterea videtur Galenus fateri interdum tacite, magnam Vertebram ab Hippocrate septimam appellari; haec enim, ut ille scribit, sita est sublimior, quam commissura Humeri cum lato Scapularum osse. De Spina Vertebrarum Colli magna etiam lis est, sed ego sine contentione illas, quae transversas proceritates bipartitas gerunt, Spinam bifidam habere fateor; nego Galenum hoc ignorasse, ideoque dicere praetermisisse, quia in Simiis posterior haec proceritas in acutum finem definit; multa enim Homini & Simiae communia sunt, quae tamen ab eo non scribuntur, cujusmodi sunt transversae lineae, seu circumscriptiones Rectorum musculorum Abdominis, de quibus, quemadmodum & de harum Vertebrarum bifida Spina, ac de plerisque aliis mentionem fecisse, non dubito, in Libris Epitomarum Anatomicarum Marini, & in iis, qui de Dissensione Anatomica inscribuntur, & in illis quoque, in quibus dissectionem secundum Hippocratis sententiam exposuit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
