Latin
191
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 191
Unproofread scanNot analysed yet
Nec est, ut aliquis objiciat, Galenum scripsisse, Spinam Vertebrarum Dorsi ad decimam usque, Spinae spondylorum Colli persimilem esse, hoc enim ideo ab eo dictum est, quia tam in his, quam in illis Vertebris Spina superne deorsum tendit. De foraminibus, quae in transversis apophysibus Vertebrarum Cervicis venarum &arteriarum gratia exsculpta sunt, nihil affirmari posse videtur, quod non incurrat in magnam aliquam difficultatem; septima enim Colli Vertebra in Hominibus fere semper est perforata, in Simiis vero, ut Galenus scribit, perquam raro. Verum haec mihi sententia suspecta est, quia praeterquam quod nullo alio loco eam repetit, &ab Oribasio in sua Ossium enarratione, quam a Galeno sine dubio transcribit, nulla prorsus fit hujus rei mentio, in legitimis quoque suis operibus, omnes Cervicis Vertebras esse perforatas, idemmet Galenus innuere videtur. Nec est, ut aliquis objiciat, eumdem alibi asseruisse, per sex tantum primarum Vertebrarum Colli foramina venam &arteriam in Calvariam ferri, quia horum vasorum dispensatio longe secus, quam ipsi scribant, in Hominibus fieri solet; quamvis enim ea in origine ut plurimum varia occurrat, nihilominus fere semper a sexta Vertebra incipere solet, nullo vase per foramina septimae trajecto: nisi fortasse (quod interdum evenit) vena, antequam ejusmodi foramina ingrediatur, in duos scindatur ramos, tunc enim ipsorum major sextae Vertebrae foramen penetiat, minor vero septimae, quam tamen aut nulla arteria comitatur, aut adeo obscura, ut ipsius nulla prorsus ratio sit habenda: hinc evenire reor, saepe foramina septimae Vertebrae esse minora iis, quae in sexta cernuntur: fit etiam aliis modis ejusmodi vasorum dispensatio, quorum nullum penitus diligentes hi Anatomicorum reprehensores considerarunt, ideoque mancam hac parte fabricam vasorum conscripserunt, &Galeni oratione negligenter expensa, nihil veri in se continere temere arbitrati sunt.