# Opuscula anatomica 194

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/194

Quod quum ita sit, suspicari possumus, Galenum, ubi Vertebrarum compositionem fornici assimilat, potius ad Spinae positionem, quam ad ipsius figuram spectare; siquidem sursum ac deorsum duci, situs propriae sunt differentiae, figurae vero non item, & ob variam apophysium Vertebrarum positionem, earum syntaxis fornici magis apposite comparari potest. De transversis processibus Vertebrarum Thoracis ad summam dico, Hominis & Simiae nullam, quae alicujus momenti sit, differentiam ab illis sumi debere. Lumbum ab Homine descripsisse Galenum, multa sunt, quibus probari facile possit: nam ut ipse scribit. Simiae unum habent aliorum quadrupedum communc, quod in Homine non reperitur nempe Lumbos longiores, pro magnitudine reliquarum partium corporis: nam Homini duntaxat quinque ad Lumbos sunt Vertebrae, Simiae vero plures: haec Galenus, quod etiam nos ita se habere perpetuo observamus, si tamen Natura a consueta lege non recedat; quandoque enim ea aberrante undecim in Thorace Vertebras, sex in Lumbo vidimus.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
