# Opuscula anatomica 197

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/197

De Osse Sacro & Coccyge, qui Galeno infensi sunt, maximum illi bellum indicentes, cuncta turbant, atque ab eo dissentientes, erroris illum simul ac inconstantiae damnant dicentes, esse Os Sacrum in Hominibus ex particulis sex, minimum quinque, compositum, totidemque foraminibus utrimque ante & retro nervorum gratia vervium, transversasque apophyses crassas amplasque utrimque gerere. non tenues, ut ipse parum memor eorum, quae alibi scripsit, quandoque asserit; & in horum sex ossium fine alia quatuor parva haberi, eidem prorsus incognita, quae nec Medullam Spinalem continent, nec nervos emittunt: in Simia longe secus rem habere asserunt, quando in ca Os Sacrum ex tribus quasi Vertebris, ante retroque foraminibus perviis, constet, & ab iis pendeat Coccyx tribus aliis particulis conformatus, posteriorique in parte tantum ad nervos emittendos foratus, ac etiam quatuor aliis parvis ossiculis penitus destitutus; ex quibus diligenter inspectis, invicemque collatis, ex iis, qui Galenum insectantur, hi quidem inferunt, eumdem Simiam nobis descripsisse; illi vero, ipsius descriptionem neque Homini neque Simiae convenire, animum interim non advertentes, hoc illato infirmari, quod prius inductum fuerat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
