# Opuscula anatomica 198

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/198

Sed age ea lege expendamus omnia, ne plus Galeno, quam res & veritas ipsa postulat, tribuamus. Nihil affirmari potest, fateor, quod non incurrat in aliquam difficultatem: sed perspicue patet, Galeni adversarios contentionis esse cupidiores, quam veritatis multaque sibi dari pro veris & concessis velle, quae tantum argui suspicione possunt. Vario modo Ossis Sacri nomine utitur Galenus, quia priores Anatomici, a quibus saepe vel invitus recedit, hoc idem fecerunt; neque enim nominum magna ratio habenda est, sed veritas, quamvis diversis vocibus explicetur spectari debet. Sacrum ab adversariis appellatum Os pluribus Hominibus in sex partes esse divisum, totidemque foraminibus utrimque ante ac retro pervium, ita falsum est, ut reprobatione non egeat, sed tantum monendi sunt illi, quibus hujus rei veritas cordi est, ut multis ejus generis ossibus observatis, uter nostrum mendax sit, experiantur: hoc enim Os grandes processus obtinet, si eorum amplitudinem spectes, sed si ipsorum magnitudinem ad altitudinem referas, profecto superiores, quibus cavitas Glenoides inest, crassos gerit, inferiores vero tenues; quo fit, ut inconstantia Galeno injuste ab adversarus objiciatur. Idem praeterea Os quinque particulas, & quatuor utrimque absoluta foramina magna ex parte in Hominibus habere solet, & earum ultima a sexta, quae vulgaris Coccygis est principium, excipi: ejusmodi autem sex ossa, quinque nimirum Sacri, & primum vulgaris Coccygis, quantum ego penetrare ad sensum opinionemque Galeni possum, rudi linea ipse nobis adumbravit, quando in Libro de Ossibus, & in illis, quos de Administratione Anatomica inscripsit, Os Sacrum in tres portiones, & totidem Os Coccygis partiri docuit; in his enim libris Ossis Sacri nomine totam eam partem circumscribit, quae instar basis ac fundamenti Spinam continet, ossaque Iliorum per articulum agglutinata habet, quaeque in Hominibus a tribus primis ossibus definitur, in Simia a duobus.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
