# Opuscula anatomica 199

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/199

Coccygis vero appellatione designat reliquum, quod extra pendet, & ad anum terminatur; ab ea enim regione, quae est inter os latum, & id, quod ad anum terminatur Coccyga Graecis appellatum, maximum nervorum initium ad universum Crus prodeuntium, ferri scribit. Ducor autem conjectura ad suspicandum, Galenum ejusmodi ossa ab Homine descripsisse, quia si tres partes, quas Coccygi attribuit, in Simiis tantum observasset, dubio procul eas nominare Vertebras sicut profecto sunt, non praetermisisset; hoc enim nomen primis duabus illarum multo aptius, quam Ossis Sacri particulis accommodari potest; auget suspicionem ejusdem oratio, qua, ut infra planius explicabo, Coccygi multum cartilaginis, & praecipue in ipsius extremo, adhaerescere affirmat, quod certe potius Hominibus, quam Simiis competere, sectio ipsa patefacit. Et quoniam veritas magis apparet, si omnia removeantur, quae obstant & impediunt, ideo objecta contra haec, quae diximus, ab adversariis excogitata, à nobis diluenda sunt; propriam enim opinionem idemmet videtur evertere, cum asserit, juxta syntaxim Ossium Coccygis, posteriori ex parte nervos prodire, quod profecto Simiae non Homini convenire apparet, quando in hoc non modo a posteriori, verum etiam & ab anteriori sede nervi ipsi extra prodeunt.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
