Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quum pateat Galenum, qui Hippocratem &Aristotelem secutus est, minime ignorasse, Dentes ortu, incremento, &sensu a caeteris ossibus plurimum differre, credendum est, dum eos, qui contrariam sententiam tuentur, reprehendit, nihil aliud voluisse, nisi ut Dentium natura in communi ossium genere collocetur secundum substantiae vel materiae, ut proprius loquar, qualitates sensuum judicio subjectas. Caeterum quam ob rem Hippocrates nihil frigidi Dentibus inesse scribat, non facile est explicare; nemo enim ex eis, qui illum secuti iunt, dubitat, quin eorum temperies sit frigida; substantia vero terrae ita particeps, ut non modo duritie ac densitate alia ossa superent verum etiam lapides aequent, aut certe eis vix cedant; siquidem ossa frangunt, &soli ex ossibus ferri aciei resistunt, igneque ac flamma haud ita facile cum reliquo corpore cremari a Plinio creduntur. Verum quia eorum durities non eadem est in omnibus animalibus, accidit persaepe, ut Veteres Anatomici mansuetis animalibus Dentes molles inesse dicant, ferocibus duros: molle nimirum id appellant, quod alteri comparatum multo minus durum est; ideoque Galenus interdum erodi Dentes propter mollitiem testatur, tuncque medicamentorum ope duriores reddendos esse monet, ut in pristinam integritatem restituantur. An vero ab ossium genere excludendi sint, quoniam, ut aliqui scribunt, caetera ossa frangunt; numve, ut Hippocrati placuit, propterea sint reliquis ossibus duriores, quia nihil frigidi habent, &pinguiores illis sunt, Philosophis discutiendum relinquo, &ad utiliorem quaestionem examinandam descendo.