# Opuscula anatomica 2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LECTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/2

Esse vero ad Artem Medicam sine errore exercendam cognitionem fabricae Renum perinde ac caeterarum corporis partium, non modo utilem; verum etiam necessariam, nemo, arbitror, negarit: si modo majori prudentiâ, quam fortuna aegrotis mederi velit: cum igitur haec facultas rerum causas ac naturae solertiam quam pluribus in rebus contempletur, & mortalibus mirifice prosit. consequens est, ut tractatio de Renibus delectationem utilitati annexam habitura sit. Verum, quia Renum fabricam alii quoque, tum Philosophi, tum Medici, ante me scripserunt: ne aliquis fortasse arbitretur, hunc a me laborem frustra susceptum; consentaneum esse duxi consilii mei, antequam ad ipsam tractationem aggredior, rationem reddere. Scripserunt certe tum multi veteres Medici ac Philosophi de Renibus, tum recentiores aliqui. sed antiquorum scripta aut obscura sunt, aut vetustate manca, & fere obliterata cernuntur, aut negligentia invidiaque hominum ubique depravata occurrunt: recentiorum vero commentaria injustis reprehensionibus antiquorum plena sunt, & non pauca etiam continent, quae emendationem minime levem desiderant. Ut ergo his, quae a veteribus scripta sunt, aliquam lucem afferrem, & de erroribus recentiorum Lectores admonerem, ac denique amborum controversias pro viribus componerem, hunc libellum conscripsi: arbitratus hoc meum consilium facile omnibus probatum iri. ita vero scripsi, ut mihi plane persuadeam fore, ut nemo se offensum putet, nisi forte qui sit ita animo perturbatus, vel mente hebes, ut veritatem agnoscere nequeat, nec ullo ejus amore teneatur, ego vero hisce hominibus eadem ratione arbitror mendacium utilius veritate esse, qua lippientibus tenebrae clara luce magis proficiunt.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
