# Opuscula anatomica 20

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LECTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/20

Galeno subscribit Aretaeus, ascribitque hujusmodi Renum ventrem esse oblongum & exiguum, urinae nimirum canalibus, qui ab eo tanquam fistulae pullulant, magnitudine aequalem, & ad lotium excolandum, cribrorum instar, foraminibus pervium. Postremo Recentiores, qui accurata Anatomes exercitatione tantum nominis adepti sunt, ut non modo Antiquos diligentia superasse, verum etiam artem hanc instaurasse, & in lucem revocasse fere omnibus sit persuasum, dum Renum fabricam scribunt, nulla vetustatis, nulla aut horitatis sectionis illius, quam principes Scriptores, ac Magistri receperunt, ratione ducta, nemini parcunt; & quasi Renum, fabulam potius, quam fabricam scripserint, non modo omnes accusant; verum etiam innumeris prope conviciis lacerant. Siquidem Galenum, quasi diminute, & minus absolute de Renibus scripserit, contemnunt, asserentes nihil illum novi attulisse, nisi venas & arterias per Renis corpus distribui: urinam autem per spissam duramque ipsius substantiam, retento sanguine percolari, quum tamen, dicunt ipsi, nemo cum Galeno Renum carnem pro colo habeat, qui eorum constructionem bene expendit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
