Latin
201
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 201
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec levia sunt, alia enim spinosa Galeni oratio, longeque a nostris sensibus abhorrens facit, ut incidamus in nodum difficilem ac pene inextricabilem nam praeterquam quod in Libris de Usu Partium nunquam, quod sciam, Coccygis mentionem facit, Os etiam Sacrum ex quatuor tantum particulis compositum esse scribit: quae sententia adeo cum priori ex Libro de Ossibus allata pugnat, ut defensionis locum vix admittere videatur. Verum haec, quae objiciuntur, non tantum habent in persuadendo artis &efficaciae, ut statim ab omnibus concedi debeant; etenim si multa nos eorum dicendi licentiae, vel potius audaciae permittimus. nonnulla ipsi dent, aequum est, &concedant pietati nostrae, qua Praeceptorem Galenum prosequimur: rursum si illis concedimus, ut fere de omnibus solute admodum licenterque disserant, ne prohibeant nos ipsi, ut conjecturis quandoque ducti difficultates evitemus, ubi certa assensio commota viso fieri nequit: habemus profecto de Osse Sacro &Coccyge, quid cum Galeno sine repugnantia sentiamus, non habemus aperte, quid eis contra illum assentiamur. Coccygis is non meminit in Libris de Usu Partium, fateor, rem tamen ipsam non ignorat, sed aliis verbis explicat; nam eam Spinae partem, quae sub Lumbo est, in Os Sacrum, &in ejus epiphysim. seu mucronem dividit; Os vero Sacrum eo in loco totum id appellat, a quo nervi in omnes vicinas partes distribuuntur; ex internis enim externisque ipsius foraminibus Sedi, Pudendo, Vesicae nervos tribui docet, collo Vesicae Os Sacrum subjiciasserit, &ultimam Spinae oram, qua nervi desinunt, id esse pronunciat: at quid aliud hoc quaeso est, dummodo vulgi assensu, &populari approbatione haec controversia non judicetur, nisi id, quod alibi nomine Ossis Sacri, &duarum partium Coccygis ab ipso appellatur?