# Opuscula anatomica 202

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/202

Epiphysis Sacri Ossis ab Hippocrate oppoδεὼν, ὅρρος, ορροπύγιον, & οὐραῖον appellata, a Galeno vero Sacri Ossis mucro, proprie ultimum Os veteribus Anatomicis esse credo, in quod Latum appellatum, & Medulla Spinalis terminantur; ipsum vero cartilagine multa finitur; nam Ruffus Ephesius, qui Galenum antecessit, Ossis, inquit, Sacri ultimum ossiculum Coccyx, id est cucullus, est, ab eoque non dubito, priora duo ossicula sumpsisse postea denominationem. Galenus vero quandoque de eo sic scribit: post hoc autem in membraneorum corporum cum Lati Ossis mucrone commissuram cuti mixtam sedis extremum gignit, quantum extra circularem musculum eminet, idem vero hic musculus Sacri Ossis mucronis principium sibi subjectum ex posteriore parte continet; haec Galenus. Caeterum quatuor partes tantum concedere Galenum Ossi Sacro non repugno, sed vel, ut multi arbitrantur quarta ejus pars est Os Coccygis ex tribus aliis constructa, vel, ut ego conjicio, quatuor partes Ossis Sacri illae sunt, quae Vertebris respondent: facit autem hujus rei fidem tum Galeni oratio, (ibi enim Vertebras enumerare videtur) tum vero diligens ossium observatio, qua discimus, Sacrum Os ex quatuor partibus ceu Vertebris fere semper constare, & humiliores his succedentes Spina carere, ac posteriori squama Medullae Spinali obducta destitui. Utinam ad has controversias componendas haberemus libros Galeni de Dissensione Anatomica, atque illos, quos ex Marino scripsit: in primo enim earum Epitomarum Libro de Osse Sacro abunde disputatum esse, certo scio. Sed objiciunt, ex his, quae pro nostro arbitrio diximus, saltem consequi, Galenum tria parva ossicula ignorasse, quae in Hominibus extremo Coccygi adhaerescunt; vult enim Simiam Homini simillimam habere Os Coccygis minimum, nonnullasque ex ipsis proxime ad Cynocephalos specie accedere adeo, ut etiam vel longum Coccyga repraesentent, vel cauda eos imitentur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
