Latin
203
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 203
Unproofread scanNot analysed yet
At ego contra nego, aliquid a me licenter aut fortuito esse dictum; casus enim nunquam perfecte veritatem imitatur, cujus ego vires agnosco maximas, postquam contra Hominum ingenia, calliditatem ac solertiam facile se ipsam defendit: quae de Simiis Os Coccygis longius habentibus adducuntur, non spectant ad institutum, illa enim ossa cava sunt, Medullam Spinalem continent, &nervos emittunt; ossicula vero Humana, de quibus sermo est, nihil horum habent; haec etiam semper tria non sunt, sed plerumque duo, quae, cum sint cartilaginea, suspicor Galenum innuisse, quando multum cartilaginis extremo Ossis Sacri inesse dixit, hancque epiphysim cartilagineam ejusdem utilitatis gratia factam esse tradidit, cujus &illa, quae Mucronata appellatur, &pleraeque aliae a Natura creatae sunt; &quamvis ejusmodi cartilago in adultis ossea evadat, nihil tamen impedit, quominus perinde ac Mucronata, cujus etiam aliqua pars in os degenerat, suum nomen retinere possit. Urgent Galenum non secuisse Homines, quia numerum horum ossiculorum non exprimit, hoc ego sino, ut dicant, illud sequi nego, vicissimque interrogo, ut cartilagineam Ossis Sacri epiphysim in Simiis ostendant; neque enim, quia Homines aggressus non fuerit, quot illa ossicula sunt, dicere praetermittit, sed vel quod exacte eorum syntaxim non fuerit intuitus; (carie enim facillime corrumpuntur parvaque occasione decidunt) vel quod, quum nullius fere momenti sint, tam diligentem eorum inquisitionem, sicut &quorumdam aliorum, ad institutum pertinere non existimavit.