Latin
206
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 206
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum sane est, cur qui de Capitis articulis, ligamentis, ac musculis a Galeno aut nihil discrepant, aut certe parum, quum scilicet quaedam praetermittunt, in ejus tamen Motibus explicandis ei se plane adversari credant: si dissensio in verbis est, magna stupiditas hosce Homines oppressit; sin autem in verbis ac sententiis, plane incredibilis, etenim nulla hujus rei afferri causa potest, sed necesse est, vel Galenum intelligendis actionibus &usu partium plane hebetem ac rudem judicare, vel statuere (quod aequius est) illius reprehensores nec verba Hominis percipere, nec quid ille sentiat omnino comprehendere. Una haec profecto ratio, si bene expenderetur, idonea esset ad omnem controversiam de Motu Capitis tollendam, atque efficiendum, ut qui Galenum notant, conscientia convicti tandem aliquando me suasore resipiscerent; nam in Ossium enarratione, hoc ei, ni fallor, solum objiciunt, quod Capitis eminentias, quae cum prima Vertebra per articulum committuntur, Coronas male appellet, &temere credat, in maxima flexione Caput ab anteriori primae Vertebrae tuberculo sustineri quorum illud injuria Galeno attribuitur, hoc vero male intelligitur; siquidem, ut jam ostendimus, Galenus Capitis eminentias nequaquam acutas esse dixit, sed asserit, primae Vertebrae cavitatibus leviter concavis (Glenoidas vocat) adamussim respondere, &anterius ejusdem Vertebrae tuberculum a Capite, dum flectitur, vix attingi, &propterea nullius fere momenti auxilium praestari ab illo existimavit, quatenus scilicet, ut ego arbitror ejusmodi tuberculi obtusus apex deorsum spectans secundae Vertebrae occurrens, Capitis flexionem parumper remoratur. Circa ligamenta, à quorum crassitie &robore Capiti securitas accedit, novi Anatomici a Galeno hac in re discrepant, quod multa utilia praetermittunt; tria enim sunt secundum genus, particulatim multo plura, ex quibus, ut Galenus inquit, unum maximum ac latum primam Vertebram Capiti connectens, universum articulum in orbem complectitur: hocque neque simplex est, neque ubique membranosum, ut illi putant, altera enim sui portione crassam membranam referente, a posteriori extremo foraminis in Occipitis osse Medullae Spinalis gratia exsculpti, ad internam elatamve sedem primae Vertebrae inter ejus sinus, Occipitiique Coronas, ad medium usque articuli pervenit; altera vero sui parte crassiori huic in origine connata, externam sedem articuli ambit, &ubi ad anteriorem regionem memorati foraminis producta est, crassissima ac durissima efficitur, connasciturque, ut jamjam expono, cum tribus ligamentis secundae Vertebrae apophysim Denti similem Capiti adnectentibus, quorum medio haec portio duplo est crassior.