# Opuscula anatomica 209

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/209

His tribus ligamentis quartum adjicere oportet, quod extra & intra obductum secundam Vertebram cum prima devincit; hujus portio externa in sede locata undique utrasque Vertebras ambit, satisque tenuis ac membranosa ubique existit, praeterquam in anteriori regione corporum earumdem Vertebrarum, ubi admodum crassa ac robusta evadit, sicut & alia hujus ligamenti portio, quae in interna sede utrimque articulum stringit. Haec pauca de Capitis ligamentis annotare volui, non quia praecipuum institutum sit aliorum errores corrigere, sed quoniam de Capitis Motibus disputaturis horum ligamentorum exacta cognitio plurimum lucis afferre potest; quam etiam ob causam expedire putavi quaedam circa musculos, qui Caput movent, considerare, quorum quidem duo, a Recentioribus Anatomicis ante alios descripti, adeo facile scalpello dividuntur, ut non duorum loco, sed potius quatuor habendi sint: qui hos sequuntur, varias profecto, ut Galenus scribit, circumscriptiones habent, non tamen illas, quas posteriores Anatomici licenter eis attribuentes oratione & pictura delineant; neque enim, ut alias modo taceam, ulla ipsorum portio tendinem instar musculorum Os aperientium in medio producit; neque ea, quae externam sedem occupat, proprie circumscriptio dicenda est, quando non minus, quam alii musculi, a vicina parte dividatur. Mirum quoque est, cur fateantur, ejusmodi circumscriptiones in Simiis & Canibus non reperiri; prohibeant tamen illos, qui incorrupte atque integre judicant, ab iisdem argumentum ducere quo possint, Galenum descripsisse Hominem, veritatis studiosis utiliter suadere. De septimo musculorum pari tantum Authorem etiam injuria reprehendunt; nam musculi utrimque gemini sunt, & facillime in duos dividi, nonnunquam etiam in tres, possunt, quorum exterior carnoso simul ac nerveo principio a superiori anteriorive Sterni regione oritur, & oblique sursum ascendens ante medium ipsius ductum alium tegit, ulteriusque procedens eumdem amplectitur, ac undique involvit, & in posteriorem regionem radicis apophysis Papillae Mammillarum similis, & in partem huic vicinam carneus atque nerveus semicirculi instar latus inseritur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
