# Opuscula anatomica 214

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/214

Et praeterea Galenus non dicit, duas primas Vertebras Caput in motu sustinere; sed omnes Capitis motus fieti per articulum ad primam & ad secundam Vertebram; cum secunda enim Caput rectos habet motus, horumque dux est ipsius cum Capite articulus, non quia secunda haec Vertebra Capuit tantummodo sustineat, sed quia ejusdem actio est non modo sursum illud attollere ac deorsum deprimere verum etiam Pyrenoidis apophysis beneficio, ut id ipsum annuat atque renuat, maxime efficere. Similiter quoque de primae Vertebrae motu Galenus sentit; neque enim Caput super eam in utrumque latus perinde converti asserit, ac si illa prorsus quiesceret, eodemque motu nequaquam ageretur; quia ut ipse scribit articulum & motum obliquum Capitis primae Vertebrae Natura commisit, ut ejus articuli beneficio ipsum cum ea ad latera moveretur, obliquusque motus maxime fieret per utriusque lateris partes obliquas, tum primi Spondyli, tum ipsius Capitis. Haec sane adeo aperta sunt, ut qui ea non intelligunt, aut non animadvertunt, soli ignorare ongissimihi videantur agere & pati contraria esse me à se disjuncta. Et quamvis si nihil aliud responderem, justa esset haec pro Galeno excusatio atque defensio, tamen quia negabunt fortasse Adversarii, in supradictis locis illum asserere, primas Vertebras cum ipso Capite moveri, sed hoc solum dicere fatebuntur, per diarthrosim utriusque Spondyli Caput suas obire motiones: ne existiment, me licenter admodum ejus sententias interpretari, enitar, quomodo eodem Authore motus Capitis fiant brevibus explicare; quod si, ut spero, praestitero, omnibus patebit, Galenum nihil perperam de Motu Capitis tradidisse; me vero neque ab eo digitum quidem discedere, simulque ostendetur, illos, qui Anatomicae Artis Praeceptorem non modo reprehendunt, sed etiam aperte contemnunt, in maximo errore versari, quia idem ille, tametsi ipsius Libri Anatomici non minus diruti, quam antiqua Urbis aedificia sint, aut potius mortui, perinde atque ipse, jaceant, omnem tamen injuriam a se propellens non permittet, ut quisquam eum posthac de Motu Capitis accusare audeat: incipiam autem a primis ac simplicissimis elementis, quo illi, qui etiam in rebus apertissimis caecutiunt, in minimis quoque posita habentes rudimenta, unde peccare coeperint, facilius agnoscant.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
