# Opuscula anatomica 215

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/215
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/215

Summa autem disputationis haec est: quia Capitis articulus neque est simplex, neque cum uno tantum osse sit, sed cum duobus, ideo ipsius quoque motus necessario est multiplex, in quo obeundo si non moventur etiam duae primae Vertebrae, potius ei alligatae sunt impedimento, quam usui: si autem moventur, aut motus earum proprius est, aut alteri communis: proprium motum vel ea ratione habere nequeunt, quia Galenus duos tantum ponit, & tertium ignorat; Caput enim secundum ipsum vel per se, vel Colli beneficio movetur: at cum motu Colli primae duae Vertebrae communicare non possunt, quia, ut idemmet asserit, harum duarum & reliquarum motus, quemadmodum & articuli, plurimum discrepant.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
