Latin
217
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 217
Unproofread scanNot analysed yet
Si juxta illius sententiam, ut Adversarii arbitrantur, dum Caput vel recto, vel obliquo motu agitur, altera primarum Vertebrarum cum ipso non movetur, sed quiescit potius, ut illud sustineat, quorsum obsecro spectat haec comparatio, qua nos aperte admonet, geminos motus Capitis, non secus ac Cubiti, a duobus articulis effici? si in Cubito Radius circum vertitur, &Ulna extenditur atque flectitur, cur nos primam Vertebram cum ipso Capite oblique moveri, secundam vero recto motu agi, pariter non affirmemus, videre non possum: alioqui enim similitudo adeo inepta est, ut ex ea contrarium magis liceat nobis arguere, quam propositum confirmare; nam quum hinc inde primae Vertebrae Caput alligatum sit, ante vero secundae, quis ambigit, quod si utraque harum Vertebrarum Capiti, dum id uno aut altero agitur motu, non obsequuntur, ei potius impedimento, quam usui sint futurae?