# Opuscula anatomica 218

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/218

Neque enim dicendum puto, Galenum motum duarum primarum Vertebrarum aut ignorasse, aut perperam tradidisse, ut ex Veteribus Ruffus cum plerisque aliis fecit, qui solam primam Vertebram Capiti motum praebere, reliquas vero immobiles esse tradidit, & ut quidam alii, a quibus commutatis nominibus, non sine errore, prima Vertebra dicitur Athlas, secunda a vertendo ἐπιστροφεὺς, tertia a stabilitate ἄξων. Quia ipse Galenus, non modo duarum primarum Vertebrarum motum non tacens, inter primam & secundam alterum nervorum jugum tuto egredi, nihilque ab ipsarum motu laedi docuit, verum etiam magnitudinem ejusmodi motus explicans admonuit, aliarum Vertebrarum commissuram parum moveri, harum vero duarum plurimum, ac denique hujus rei causam assignans dixit, utriusque primae Vertebrae inter se, & ambarum cum ipso Capite diarthrosim Cervicis commissuram potissimum efficere, quia ipsae solae undique solutae per articulum committuntur, reliquae vero non item; sed partibus quidem anterioribus tuto inter se colligantur, posterioribus vero articulorum beneficio componuntur, atque conjunguntur. Minus etiam suspicandum esse arbitror, Galenum non animadvertisse, duarum primarum Vertebrarum motum esse diversum, & quemlibet ipsorum seorsim ea industria a Natura fieri, ut unus alium impedire non possit: nam, ut ille scribit, forma articuli utriusque Vertebrae inter se, & singularum ipsarum seorsim cum Capite maxime conveniens non sinit, ut connexio secundae cum Capite a prima, quamvis ea sit interjecta, quicquam habeat negocii, neque item ut primae a secunda aliquid impedimenti vel morae inferatur, quod profecto accideret, si caeterarum Vertebrarum modo anteriori in parte utraque ipsarum esset colligata; altera enim alterius motum impediret, & quiescens agentem retraheret atque coerceret: nec, ut modo fieri cernimus, singula vicissim per se sola motum sibi commissum, altera quiescente, obire posset, & musculi a quibus duarum Vertebrarum motus tum inter se, tum cum ipso Capite fiunt, prorsus inutiles redderentur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
