# Opuscula anatomica 219

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/219

Haec omnia, quae nisi Galeni Commentaria funditus pereant, negari non possunt, inviti, ut arbitror nobis dabunt Adversarii, quod ubi fecerint, compellendi sunt rursus, ut ab iis rudioribus elementis ulterius pergant, illiusque Theatri gradus huic judicio aedificatos sensim conscendant, quos alias concitatis Hominibus implere atque munire contra Galeni Manes non sunt veriti. Oportet autem interrogando rursus eos urgere, ut explicent, quisnam qualisve sit juxta ejusdem Galeni sensum duarum primarum Vertebrarum motus, qui tum inter se, tum cum ipso Capite ab utraque earum vel altera quiescente obitur: respondeant necesse est, aut illum caeteris Vertebris esse communem, aut nomine Motus Capitis comprehendi, aut tertium motionis genus ab utraque illarum obiri. Hoc ultimum profecto non modo asserere, verum etiam excogitare absurdum est, quia Galenus duo tantum prima genera motionum ponit, alterum proprium, quod a Capite, quiescente Cervice, fit, alterum commune, quod ipsius Colli beneficio obitur. Si dabunt, duarum primarum Vertebrarum motum reliquis etiam esse communem, in maximos errores labentur, & in difficultates plane inextricabiles sese involvent; nam ut jam monuimus, quum articuli duarum primarum Vertebrarum & caeterarum, quae sub ipsis collocantur, longe diversi sint, accidit etiam, ut ad motum non perinde apti & expediti esse possint, sed harum quidem parum moveantur, illarum vero plurimum: si enim, ut Galenus testatur, totum Collum a musculis Stomacho subjectis in priora trahatur, Caput ipsum parum annuet, nisi etiam ejus commissura moveatur, quae per se ipsam maximum annuendo & renuendo motum habet, siquis illam cum Vertebris conferat, quae post primas sunt: quod autem reliquarum commissurae paululum moveantur, evenit, quia non ut duarum primarum solutae sunt, sed robusto vinculo anteriori in sede arctissime constrictae, cujus etiam causa longe minus in posteriora reflecti, quam in priora inclinari possunt, ut in gibbis aperte intuemur, in quibus utraque primarum Vertebrarum Cervicis valde recurvatur, reliquae vero quinque minimum & obscure admodum.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
